- VIDERE
- VIDEREapud Spartianum, in Hadriano. c. 10. quum ---- qegros milites in hospitiis suis videret: visere est. Sic videri Princeps et videre dicebatur. Et videbatur quidem ab omnibus togatis, qui officia faciebant et matutinis salutationibus ave suum portabant. Sed videre eos dicebatur, et praecipue, quum solos videbat, quibus impensius familiaris videri volebat Princeps. Quod cum fecisset primo circa complures Alexander Seu. postmodum cognitô multos eâ familiaritate abusos, et de se fumos vendidisse, ab hac popularitate abstinuit, et post epistolas, omnes amicos simul admsit, cum omnibus pariter est locutus, neque unquam solum quemquam, nisi praefectum suum vidit et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo, causa iustitiae singularis, ut ait Lamprid. c. 31. Unde phrasis orta, οὐκ εἶδεν ἡμᾶς ὁ Βασιλεὺς, non vidit nos Imperator, de qua vide Plut. περὶ δυσωπίας, i. e. non sumus samiliares et amici Caesaris. At superbi quique Principes, et qui minime communes essent, non solum neminem videbant, sed nec videri, i. e. salutari se, patiebantur, uti de Maximino legimus apud Capitolinum, c. 17. et de Imperatoribus aliquot, ante Alexandrum Imperatorem apud Lamprid. d. l. ad quae loca vide Salmasii Notas. Apud Ciceronem vero Acad. Quaest. 2. Quamrationem Maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare ---- quaeque iurati Iudices cognovissent, ut ea non esse facta, sed ut videri pronuntiarent: indigitatur verbô hoc formula Veter. in sententiis uti solita, Videri fecisse, de qua vide Hottomannum de Verbis Iuris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.